Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.23.1 | Cic. Fam. 7.23.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.23.4 |
7.23.1
sed velim maneat Damasippus in sententia ; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero . tu autem ignarus instituti mei , quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo , tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti . Bacchas istas cum Musis Metelli comparas . quid simile ? primum ipsas ego Musas numquam
tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus , sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens ; Bacchis vero ubi est apud me locus ? at pulchellae sunt . Novi optime et saepe vidi . nominatim tibi signa mihi nota mandassem , si probassem . ea enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum . Martis vero signum quo mihi pacis auctori ? gaudeo nullum Saturni signum fuisse ; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse .
Mercuri mallem aliquod fuisset ; felicius , puto , cum Avianio
transigere possemus .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.23.1 | Cic. Fam. 7.23.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.23.4 |